RAB seu RIBI, RABBI et RABBAN

RAB seu RIBI, RABBI et RABBAN
RAB, seu RIBI, RABBI, et RABBAN
tituliapud Hebraeos Literatorum Doctorumque, a radice Rabab, i. e. multiplicatus fuit; ut iis denotarentur οἱ πολυμαθέςτατοι, cognitione ac doctrinâ multiplici instructi et prae reliquis eminentes. De his scribunt, Rabbi plus esse, quam Rab, et Rabban quam Rabbi; sed nomen Doctoris absque ullius tituli adiectione, ut Haggai, Zacharias, Malachias, adhuc magis esse, quam Rabban, Aruch in voce Gap desc: Hebrew. Alii observant, titulum Rab iis fuisse attributum, qui in Babalonicis Academiis Magisterium consequuti essent: Rabbi autem illis, qui in regione Israel per impositionem manuum, Sapientes essent declarati: titulum denique Rabboni, peculiarem fuisse Sapientibus domus David. Beza ad Matth. c. 23. v. 7. Syris Ribbon vocabatur vel Rabboni, quod Iohannes, c. 20. v. 16. Διδάςκαλον interpretatur: Lucas autem Ε᾿πιςτάτην, c. 5. v. 5. vocat eum, qui apud Danielem, c. 2. v. 48. est Rab. Tempore Christi, cum Eruditiorum inter hebraeos tituli supra modum crescerent, etiam hic frequens admodum, sed in plerisque non nisi vanae ostentationis erat argumentum: unde toties a Christo atque Apostolis reiectus. Modestius aliisa Gap desc: Hebrew, licet alios docerent, vocârunt: uti Philosophi, pro Sophis diciti sunt, L´Empereur Notis ad Beniamin. Hodie rursus, tanta Iudaeorum ambitio est, ut favore et pecuniâ titulum Rabbini sibi conciliare omnino annitantur, Munsterus, ad Genes. c. 21. quos, barbarô saeculô, Scholastici aemulati, non nisi Magister noster appellari voluerunt: hôc nomine, sub renascentis literaturae initia, a Reuchlino, Erasmo, aliisque vehementer exagitati. Vide Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 7. c. 1. Ad veteres Hebraeorum Rabbinos ut redeam, is in eorum Academiis Scholisque mos obtinuit, ut Auditor vocaretur Gap desc: Hebrew, i. e. Discipulus; item Gap desc: Hebrew, Katan, i. e. Iunior: Bachur quoque, i. e. electus seu cooptatus: illud, quod disceret, istud, quod aetate minor: hoc, quod electus seu cooptatus esset in numerum Discipulorum. Cum aliquos iam profectus fecit, dignusque habitus est gradu aliquô, factus est, per impositionem manum Chaber, i. e. Rabbini socius: vocabant autem hanc ceremoniam Gap desc: Hebrew vel Semicha, vel Semicuth, eumque ad exemplum Mosis Iosuam inaugurantis adhibebant, Numer. c. 27. v. 18. hâc verborum formulâ uti soliti: Ego Tibi impono manum, et manus tibi imposita esto, Scalig. Triboeres. c. 3. Cunaeus, de Rep. Hebr. l. 1. c. 21. Postea, cum talis idoneus habebatur, qui alios doceret, Rabbi vocatus est. Et quidem, quemadmodum, cum adhuc esset Katan, nomine propriô suppressô, Patris solum nomine est appellatus: dein, postquam factus esset Chaber, nomnen eius nomini Patris addi coepit: sic Rabbini iam axiomate auctô, titulus hic utrique nomini praefigi est solitus, hôc modô: Maimonides primo Ben Maimon, postea Moses Ben Maimon; tandem Rambam, i. e. Rabbi Moses Ben Maimon, vocitatus est. Similiter Rabbi Levi, Primo Ben Gerson, exin Levi Ben Gerson, postremo Ralbag, i. e. Rabbi Levi ben Gerson, est appellatus. Ab hoc graduum discrimine, ortum apud Hebraeos proverb. est, Rabbinô quôdam Auctore, qui saepedicere solitus: Multa a Rabbinis, plura a Sociis, sed plurima a Discipulis mei dici, apud P. Fagium in Schliis ad c. 4. Pirke Aboth. In publicis Actibus, Rabbini sedebant in peculiari Cathedra, Matth. c. 23. v. 6. Socii in scamnis humilioribus erant dispositi, Discipulis ad pedes Doctorum suorum, humi sedentibus, Actor. c. 22. v. 2. Vide quoque Lucae c. 10. v. 39. Corporisetiam situs, pro graduum ratione, diversus erat. Rabbinus enim vocabatur a suo situ, Joscheb, i. e. sedens: Socius Muteth, se reclinanus (in alterius sinum, qui accumbentium olim in mensa ritus) discipulus Mithabek, i. e. in pulvere iacens: quem morem
in Christianam Ecclesiam introducere voluisse, Paulus, 1. Corinth. c. 4. videtur Ambrosio. Vide de his Philonem Iud. Quod omnis probus, p. 679. Scaligerum, in Trihoeres. c. 5. Ecc. c. 1. Beracoth. Pirke Aboth, c. 4. Nec omittendum, in quatuor classes Discipulos suos distinxisse olim Iudaeorum Magistors. Quosdam enim dixerunt, habere conditionem spongioe, qui absque iudicio mala aeque ac bona imhiberent: nonnullos Clepsydroe, qui salutaria monita effluere rursus facile paterentur, aliquos sacci foecinacei, qui, vinô percolatô, faeces tantum retinerent: reliquos vero cribro similes esse, qui paleis excussis bonum solum triticum pietatis ac doctrinaeservarent, Pirke Aboth. c. 5. Vide Thom. Godwyn. tr. Angl. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 7. ubi de tit. Rabbi. Addam, quod Casaubonus monet, Rabbinis, praeterquam in Grammatica, parum fidendum. Unde is Exercit. 1. ad Appar. Annal. Baronnii, num. 3. Rabbinis, inquit, etiam in Historia sacra (nam in omni alia talpis ut plurimum coeiores unt) quam parum fidei sit tribuendum, ignorat Eruditorum nemo. Et Exercit. 16. num. 8. Rabbinis, ubi de lingua Hebraica agitur, et vocia alicuius proprietate, vel aliquo Thalmudico instituto, merito a Christianis tributur non patum: ubi vero a verbis ventitur ad res, aut ad historiam, vel rerum antiquarum veteris populi explicationem, nisi falli et decipi volumus, nihil admodum est fidei habendum. Hactenusille.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • GRADUS Academici — apud Europaeos tres, tum ut eorum consequendotum spe excitati, qui stadiis vacant, ad altiora ardentius aspirent, tum ne illotis, quod aiunt, manibus, in sublimiorum disciplinarum sacra irrumpant, sapienter sunt instituti. Postquam enim per… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”